monumenta.ch > Plinius > sectio 209

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 209
{XXXV} Est quorundam inperitia sub ramo vitem vinculo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vimine, non artari; quin immo etiam quibus salices supersunt, molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque Siculi, quam vocant ampelodesmon, Graecia vero universa iunco, cupero, ulva. liberata quoque vinculo per aliquot dies vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum annum spectaverit, recumbere;